Charter Document - 04880070
Charter Number: | 04880070 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1090 - 1096 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Volumus tradere noticie fidelium quod Eustachius de Silvanecti dedit ecclesie Sti Martini de Campis alodium quod habebat apud Villam novam que est juxta villam Sti Arnulfi de Crispeio que Olgerus nuncupatur Addidit et idem Eustachius et dedit supradicte ecclesie Sti Martini clausum vinee qui est juxta Silvanectem et qui communi vocabulo nominatur vinea de Gosleno et torcular in eodem clauso et hospitem eidem adherentem vinee scilicet custodem Hoc factum est per manum filii sui Arnulfi supradicte ecclesie monachi et per manum domni Hugonis tunc temporis camerarii concedente filia ejusdem Eustachii Belota nomine et Burdino ejus conjuge Hujus rei testes sunt Hermerus de Vitella Odo de Gonissa Walterius Rotundellus Goslenus filius Herberti Gillebertus frater Burdini