Charter Document - 04880068

Charter Document - 04880068


Charter Number: 04880068
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1062 - 1096
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini Richerius archiepiscopus Senonensis Notum sit omnibus tam presentius quam futuris quod veniens quidam miles Roscelinus nomine ante nostram presentiam una cum consensu et voluntate conjugis sue ac liberorum suorum Frederii videlicet et ceterorum omnium deprecans obnixe ut concederemus ei ecclesiam Sancti Petri de Cona quam de beneficio Sancti Stephani atque nostro tenebat dare ecclesie Cluniacensi ad constituendos monachos qui pro se et pro cunctis fidelibus Deo deservissent ac ibidem religiose viverent Cujus preces suscipientes concessimus ei sed eo tenore ut heres illius predictam ecclesiam semper de nobis teneat monachi vero per ipsum habeant Junioratus autem ecclesie quem presbiteratum appellant sic hactenus integer permaneat sacrilegium que ecclesie et atrii sicut exigit ratio in nostra deliberatione consistat Ego Daimbertus archiepiscopus quod ipse bone memorie pater dominus Richelrius predecessor meus gessit in Christi nomine concedo ac legitime atque canonice confirmo