Charter Document - 04880067
Charter Number: | 04880067 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1096 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine summe et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti Amen Cum multis atque autenticis divinarum scripturarum institutionibus nobis in valle lacrimarum degentibus quibus aminiculis ad pacis visionem repatriare possimus rationabiliter insinuantibus adquiescendum sentiamus inter cetera tamen ante mentis nostre oculos illud Apostoli preceptum sepius reducendum et quo spiritalius eo ardentius ad implendum judicamus quo salubriter ammonemur ut bonum ad omnes operemur maxime autem ad domesticos fidei Considerantes enim cujus fomitis amministratione tam Veteris quam Novi Testamenti fundatores hanc decretorum edificationem protulerint aut quo fine ea expleri summopere atuduerint invenimus eos hoc ab illo sumpsisse et per illum confirmasse cujus Evangelica predicatione informamur quod de mammona iniquitatis nobis amicos faciamus Quocirca ego Gaulterius Meldensis episcopus monachis Sancti Martini de Campis sanctitate et religione et caritate in eis agnita altare de Aneto in parochia nostra situm caritative dono et perhenniter habendum concedo preter sinodum et sircadiam ita ut nec feodum presbiteri minuatur et ego et omnis ecclesia nostra Meldensis orationum beneficiorum elemosinarum et caritatis prenominati monasterii Sti Martini amodo participes existamus Ut igitur donum hoc firmum et stabile imperpetuo permaneat inde privilegium istud capituli Sancti Stephani concessum omnium canonicorum factum est in quo subscripserunt S Gauteri episcopi S Adam archidiaconi S Menasse archid S Arnulfi decani S Ollandi cantoris S Ollandi prepositi S Goardi presbiteri S Mainardi presb S Ricardi diaconi S Garini d S Burdini subd S Johannis subd S Bartholomei pueri S Petri pueri Actum Meldis publice sub Stephano comite regnante Philippo rege Francorum anno tricesimo sexto anno ab Incarnatione Domini millesimo LXXV indictione iii V idus Martii Guillelmus cancellarius scripsit et subscripsit Si quis huic rei ulterius contradicere voluerit sacra auctoritate et nostra anathema sit