Charter Document - 04880066

Charter Document - 04880066


Charter Number: 04880066
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1106 - 1108
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In Xristi nomine notum fieri volumus cunctis fidelibus ego Ansellus Gauslini filius et uxor mea Hildegardis quia postulavit nos quidam sacerdos nomine Rotbertus capellanus de Puteolo ut ei de terra nostra quam habemus apud al Junvillam que est juxta Gelliolum tantum quod sufficiat ad opus unius carruce in tribus sulcionibus solutam et quietam ad censum concederemus Quod et fecimus concedentibus fratribus uxoris mee Gaufrido et Ernaudo Est autem talis de censu inter nos conventio ut unoquoque anno in festivitate Sti Remegii kalendis octobris vel in sequentibus octo diebus quinque solidos Carnotensium denariorum per se aut per legatum suum nobis aut alicui pro nobis reddat Stampis Quod si aliquis homo de Stampis ei vel legato suo illum censum abstulerit illo anno amplius a nobis non requiratur a Rotberto De quo censu si tardus aut neglegens ad solvendum extiterit tantum cum plana lege sua solvat et prefatam terram non perdat Pro illa vero terra nullam justiciam pro nobis faciat nisi de censu tantum Propter hanc vero ipse Rotbertus dedit mihi xxi sol et uxori mee v sol Nos quoque dedimus ei licentiam dandi aut vendendi ipsam terram pro amore Dei cuicumque voluerit Hec itaque conventio ut stabilis permaneat litteris mandari eam concessimus et ut firmior semper existat manibus propiis firmavimus sub testificatione bonorum testium ex utraque parte existentium S Anselli S Hildegardis uxoris sue Ex parte Anselli et uxoris ejus fuerunt testes isti Gaufridus frater uxoris ejus et Radulfus de Verigniaco cum eo Ernaldus frater uxoris ejus Walterius qui habebat privignam uxoris ejus Johannes filius Seguini Arnulfus filius Engelboldi Michael filius Johannis Sorcix Ex parte Rotberti capellani fuerunt hi Bernardus de Bonnis Hugo de Boissi Odo filius Carruelis Willelmus de Stampis sacerdos Vetulus Walterius vitrarius et Girbertus frater ejus Odo de Ciconiolis Haimo filius Walterii grammatici et Hugo frater ejus Radulfus closarius Herbertus Post aliquantum vero temporis capellanus volens prefatam terram dimittere Sto Martino de Campis locutus est cum Arnaldo monacho qui tunc preerat rebus Sancti Martini apud Goelliolum ducensque eum secum Stampis ad domum prefate Hildegardis jam enim vir ejus Ansellus defunctus fuerat in presentia ipsius mulieris dimisit Sto Martino ipsam terram amodo habere in dominio eo scilicet tenore quo ipse tenuerat et sic exinde scripta testatur cartula quam etiam monacho predicto tunc reddidit Hildegardis autem hec audiens concedere noluit donec Ernaudus monachus ei xii sol Carnotensis monete contulit sicque demum terram ipsam in dominium Sti Martini cedere et monachum habere cartulam concessit donumque Rotberti confirmavit suamque concessionem in ea conscribi mandavit Interfuerunt autem ex parte ejus Bernoalus filius Godefridi filii Roscelini Paganus filius Anselli Arnulfus de Alvers Rainaldus de Dordingo Teobaldus filius Ursonis Nivardus Burdinus Ex parte Sti Martini Ursio filius Tedonis Stephanus filius Berardi Herbertus filius Herberti pincerne Walterius Vetula Walterius filii Hase vernula monachi