Charter Document - 04880065

Charter Document - 04880065


Charter Number: 04880065
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1094 - 1096
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Rotbertus capellanus domni Hugonis de Puteacio notum fieri volo t p q f quod quecumque in agris domibus vel vineis vel ceteris reditibus adquisivi monachis Sti Martini pro salute anime mee post mortem meam in perpetuum possidenda donavi scilicet terram de Oscituro hospites et de Goellioli ecclesia medietatem in vita mea habebo post discessum autem meum Sto Martino de Campis relinquo cum edificio quod ibi construxero Domum etiam meam de Puteolo annuente Ebrardo domino meo supradictis Sti Martini monachis post decessum meum dimitto Decimum mercatum thelonei de Puteolo quod ipse in dominium meum habebam pro Dei amore et anime mee redemptione concedente domino meo Ebrardo Sto Martino de Campis relinquo quod industria mea a predicto domino meo adquisieram De decima vero Guilleville quam instinctu Dei et nostro Petrus filius Arraudi Sancti Martini ecclesie dedit ego in vita mea et augusto mense a priore Jonisville modium Carnotensem frumenti et duos Carnotenses avene recipiam et post decessum meum Sti Martini ecclesie in perpetuum relinquo Hujus rei testes sunt Rainfredus Teudo frater majoris Herbertus de Ponte Isare Teobaldus faber Hugo Lambertus hostelarius Walterius de Milliaco Hubaldus Brito Herluinus filius Helgodi