Charter Document - 04880064

Charter Document - 04880064


Charter Number: 04880064
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1094 - 1096
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Notum volumus esse filiis matris Ecclesie quod Gilduinus dedit ecclesie Sti Martini de Campis sub qua ecclesia Beate Marie de Hienvilla duos arpennos vinearum juxta Puteolum ad edificationem domuum seu ad quacunque alia edificare voluerint monachi qui ibidem Deo serviunt concedente domno Ebrardo de Puteolo de cujus Gilduinus eos possidebat beneficio Hoc etiam concessit et mater ejus Adelina et fratres ejus Warinus et Hugo Raimbaldus et Xristianus Videntium vero et audientium idonei testes utraque parte fuerunt Ex parte videlicet monachorum Waufridus Brito Simon Sine Peccunia Waufridus filius Berardi Rainaldus filius Bernerii Stephanus Morellus Rotbertus capellanus Ex parte vero Gilduini Rodulfus Bibens Cannam Herbertus filius Herberti Engelardus Calidus Jacens Girardus telonearius