Charter Document - 04880063

Charter Document - 04880063


Charter Number: 04880063
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1079 - 1096
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Filiis matris Ecclesie volumus esse notum ut et tali matri consilio et auxilio subveniant semper et gratum mercedem recipient Paradisum hoc videlicet quod Paganus Hericio a fonte baptismatis nomen Hudo dedit ecclesie Sancti Martini de Campis duas areas in aqua que vocatur Materna ad construendos duos molendinis et quadraginta perticas aque superius et quadraginta inferius et dimidium arpennum prati juxta molendinos et viam per terram suam quantum mensurare potuit extensione brachii Rotbertus filius Stephani prepositi Parisiensis usque ad Viam regalem omni calumpnia ita remota ut neque in via neque in dimidio arpenno prati neque in molendinis aliquid haberet Fuit etiam quoddam propter occasionem calumpnie additum quod erat sive divitibus sive pauperibus qui ad molendinis irent necessarium videlicet ut si quis ducens equum vel asinum eundo vel redeundo equus vel asinus collum [huc] vel illuc extend[end]o ut fit herbam sive messem morderet non propter hoc occasionando caperet nisi in prato aut in messe pascentem inveniret Recipit vero societatem Seniorum simulque habuit inde xi libras denariorum Pruvinensium ac uno quoque anno recepturus est de censu duodecim denarios qui in festivitate Sancti Remigii solvendi sunt ministro suo apud villam qui vocatur Nulli acus Quod si in die festo Beati Remigii solutus non fuerit infra octo dies ad villam superius dictam et superius dicto ministro solvetur Quod si infra dies octo solutus non fuerit nisi condonatus fuerit per legem solvetur concedentibus ipsius Pagani sororibus Helvide uxore Henrici de Hivri et Solia uxore Ivonis de Bri et viris eorum et Drogone filio Ivonis Hoc etiam concesserunt domini de quorum fedo hoc tenebat Paganus Hericio videlicet Nanterus de Montegaio et Ivo Strabo de Crispeio Hujus rei testes sunt Ursus Haimericus de Nuilli Ansoldus de Gornaio Engenulfus de eodem castro Adam de Campis Rotbertus filius Stephani Hungerius Ansellus de Garlanda Paganus filius Rohe nomine baptismatis Adam Ansoldus homo Joscelini archidiaconi Walterius major de Nuisiaco Bertrannus filius ejus Ebrardus decanus Hatto de Nuisiaco Godefredus Rainaldus filius Dodonis et Galcherus de Nuisiaco Ponciolus custos equorum Hubertus carpentarius Walterius major Warinus frater ejus Joscelinus Teodoricus