Charter Document - 04880062

Charter Document - 04880062


Charter Number: 04880062
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1079 - 1095
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Sciant omnes Xristi fideles quod Gislebertus cognomento Paganus dedit ecclesie Sti Martini de Campis villam de Nuisiello et totam terram et lucum et molendinum et aquam et omnia que ville illi sunt appenditia preter lucellum unum et fedum militum que sibi retinuit excepto cujusdam Hugonis militis prepositi scilicet sui feodo quem ecclesie concessit quem ipse Hugo a priore et senioribus sub juramento fidelitatis recepit Visum fuit etiam nobis utillimum in hac cartula memoriter retinendum ne quod superius diximus ex toto videatur gratis esse datum quater viginti libras habuisse de quo superius diximus Gillebertum Hoc autem totum in supradicta ecclesia Sti Martini factum est et a Gilleberto super sacrosanctum altare donum est positum quod etiam a fratribus suis Stephano videlicet clerico Anselmo Willelmo et alio Gilleberto cunctis videntibus qui aderant concessum est et factum regnante Philippo Francorum rege Walfrido Parisiorum episcopo vivente Cluniacensi existente abbate pio patre Hugone sub cujus ecclesie Sti Martini preerat prior Ursus regimine Cujus rei testes sunt Odo filius Guerrici Willelmus Marmerellus Rotbertus de Canolio Drogo Drelleatus Odo de Derenciaco Rotbertus filius Stephani Paganus frater ejus Odo filius Odonis Olricus falconarius Rainerius Walterius filius Aszonis Johannes nepos Rotberti filii Stephani Heldigerius de Greva Arnoldus de Parvoponte Ivo de Domnomartino Walterius major Warinus frater ejus Hugo de Aneto Et ut hoc quod superius dictum est firmissimum esse videatur scribere placuit quod Nanterus de Montegaio de cujus beneficio villa que Nuisiellus vocatur cum suis appendiciis erat ecclesie Sti Martini cum Eva uxore sua Domino Deo et senioribus inibi viventibus et in eadem ecclesia concessit Hujus rei testes sunt Ansellus Petrus Senglerius Johannes filius Lamberti Balduinus de Stampis Ivo cocus Warinus frater majoris Hubertus Frotbertus Rufus Burchardus et Bernardus fratres Fredericus de Sancto Dionisio Georgius sacrista