Charter Document - 04880059
Charter Number: | 04880059 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1081 - 1095 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
O quam magnificis laudibus glorificandi sunt sancti patres nostri qui nos divinis ita sollicite instruxere documentis ut fide percepta plebs Xristiana Dominum Deum suum videre jam cupiat in spe certa et caritate sincera Quibus columnis fidei scilicet spei et caritatis firmiter affixa aliisque quam plurimis spiritalibus documentis fideliter enutrita Deum suum scit jam adorare et colere sancti vero clerici et monachi Spiritus Sancti gratia inflammati in scola sanctorum Apostolorum aliorumque sanctorum Patrum efficacissime edocti ita ecclesiasticas consuetudines mentibus suis retinent inscriptas ut die ac nocte Domino Deo suo sine interi missione in himnis et laudibus spiritalibus sciant deservire et cum Apostolo dicere Cupio dissolvi et cum Xristo esse Perpendentes igitur seniores nostri sancti scilicet Apostoli et alii Patres sancti provisores pii quod his qui ecclesie deservirent humana subsidia necessaria forent eos populis preferentes constituere ut tam populus quam eorum principes ecclesiis redderent decimas et oblaciones ut per hec et alia donaria fieret sicut in primitiva ecclesia in qua dividebatur singulis prout cuique opus erat Inde constitutum est ut propter scandalorum spinas et malorum calumpnias que oriri solent que de possessionibus suis dederunt homines cartule fiant ut presentes et posteri sciant qui sunt datores quid dederunt et qualiter dederunt sub quorum principum temporibus vel quibus testibus Igitur notum fieri volumus Xristi fidelibus futuris et presentibus quod Albertus miles dedit ecclesie Cluniacensi que fundata est in honore apostolorum Petri et Pauli sub qua ecclesie Beati Martini que dicitur de Campis ecclesiam de Monciaco que dicitur ecclesia Beate Oportune cum atriis et appendiciis suis sicut clerici eam tenuerant qui in ea deservierant Hoc autem fecit Albertus in communi Capitulo cum filio suo Hugone coram domno Ursione priore et congregatione statimque coram cunctis qui aderant donum posuit super sanctum altare Hoc eciam fecit Albertus ille consilio domni Hugonis abbatis nam litteras ejus libenter suscipiens ejusque mandatis obediens epistolam sibi ab eo missam in supradicta ecclesia Sancti Martini reliquit quam pro auctoritate in libro quo continetur regula Sancti Benedicti domnus Ursus prior inscribi jussit Hoc vero concesserunt qui calumpniari possent Johannes de Lanniaco et Richildis uxor ejus et Helvidis ambe Alberti filie quibus competebat hereditario jure Quod hoc concesserint Johannes et Richildis testes sunt qui adfuerunt quorum nomina hec sunt Albertus de quo tractamus Hugo filius ejus Nanterius de Montegaio Paganus Ansellus et Willelmus de Garlanda Warnerius de Parisio Petrus Orphanus Petrus Singularis Benedictus et Warnerius fratres Hoc eciam concesserunt Burchardus et Rainardus Quod et concessit Burchardus de Montemaurinciaco in sepedicta sepeque dicenda Beati Martini ecclesia de ejus enim beneficio erat Hujus concessionis Burchardi testes sunt Hugo filius Theoderici Odo filius Odonis Hugo de Warenna Ricardus filius Teoderici Philippus de Tresluza Wido de Aquaputa Herbertus de Vilers Eorum vero qui ex parte ecclesie fuerunt nomina hec sunt Wido comes de Rupeforti Hudo de Sancto Clodoaldo Willelmus Marmerellus Walterius major Rotgerus filius ejus Warinus et Theudo fratres ejus Hilgodus Drogo nepos ejus et Herlebodus servi ejusdem ecclesie Walterius et Stephanus custodes equorum Rogerus et Rotbertus sartores Bernardus parmentarius Bernardus hospitalis Hoc autem factum est temporibus Philippi regis Francorum et Gaufredi episcopi Parisiorum Hugone de Cluniaco existente abbate Urso de Campis priore