Charter Document - 04880050

Charter Document - 04880050


Charter Number: 04880050
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1094
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum fieri volumus Xristi fidelibus futuris et presentibus quod Hildiardis de Gonissa dedit ecclesie Sancti Martini de Campis septem arpennos terre ad pontem destratorium ubi est mansio duorum hospitum et ortus ipsius domne Hildiardis que in vita sua sibi retinuit post decessum suum eidem ecclesie relinquit Hospites autem arpenni illius tres solidos duos denarios minus solvunt ecclesie Sancti Martini Quatuor autem sunt in via que ducit ab Gonissa ad Montem Maurincium et duos tenet vir quidam Gulbertus nomine filius Joszonis ad censum xv denariorum Volens itaque prudens mulier omnem calumpniam amovere quoddam addidit utile quod huic cartule placuit scribere scilicet ut sicut de hac terra cum ceteris terris suis communem censum suum solvebat ita dum viveret et ipsa solveret et decessores sui qui sua post se possessuri erunt eundem censum sicut ipsa solvebat et ipsi solverent Hoc concesserunt Odo et Maingodus filii sui et Maria et Erenrurgis filie heredes scilicet possessionum matris sue Hoc quidem et alia vice concesserunt Odo et Maingodus in capitulo Sancti Martini coram omni congregatione recepta seniorum societate ac donum posuerunt super sanctum altare pro animarum suarum salute Accidit autem postea Deo annuente transacto aliquanto tempore quod Maingodus de quo superius diximus dedit ecclesie Sancti Martini apud Gonissam tres quadrantes terre in qua manent duo hospites solventes ecclesie Sancti Martini xvi denarios et unum sextarium avene et duos panes duosque capones Hoc concesserunt Paganus et Juliana a quibus terram illam Maingodus tenebat et uxor ejus Emmelina et frater ejus Odo de Gonissa Quod factum est per manum domni Hugonis monachi fratris Maingodi et Odonis Hujus rei testes sunt Aszo sororius Maingodi Willelmus et Gilbertus fratres Johannes Pavonellus Martinus et Durannus cognati eorum Burdinus de Silvanecti Hermerus de Vitella Hoc factum est temporibus Urbani pape et Philippi regis Francorum Gaufrido Parisiensi episcopo adhuc vivente domno Hugone Cluniacensi existente abbate domno Urso de Campis priore anno Incarnati Verbi MXCIIII indictione iii