Charter Document - 04880049
Charter Number: | 04880049 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1079 - 1094 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Notum fieri volumus omnibus t p q f quod Raimbertus Caulis concedente uxore sua Petronilla et filiis suis Germundo atque Clarembaldo in villa que vulgo Gouillun apellatur sinistram partem ecclesie dedit Sto Martino de Campis terram ad hospitationem monachorum et ad hospitandos hospites quinquaginta domibus atque ortis sufficientem et ab omni consuetudine solutam atque quietam Subsequente igitur tempore ad dexteram partem ecclesie dedit ecclesie Sti Martini hospites jam antea hospitatis et deinceps quantoscunque mona[chi] ejusdem ecclesie in occupatione ville retinere possent extra occupationem autem ville absque ejus licentia nullos ad hospitandum retinerent Dedit etiam furnum ipsius ville retenta sibi solummodo in hoc subsequenti domo vicaria atque banneria eo videlicet tenore ut rustici ejusdem ville quamdiu de illius terra satis haberent nullam aliam excolerent In dominio autem suo ad edificandam domum suam aream unam retinuit et aliam ad reponendos fruges suos hospitationem etiam cujusdam rustici nomine Hilduini Campi autem partem rustici usque Carnotum sibi deferent Factum est autem hoc donum concedente domno Nevelone de cujus beneficio terra illa est Ex parte Sti Martini hujus rei testes sunt Haimardus nepos Hugonis filii Balduini Fulco filius Helene Frodo pelletarius Fulco de Tornaco Otrannus Ebroinus Petrus Haimo Engelmerus Rotbertus de Freenvilla Ulbertus Ira Dei Goscelinus pelletarius Ex parte autem Nevelonis atque Raimberti Ansoldus filius Godescalli Willelmus filius Ansoldi Albertus de Fraxneto Gillebertus Amasans Bonum Odo de Foilosa Warinus de Peivilerio Walterius filius Teoboldi