Charter Document - 04880048

Charter Document - 04880048


Charter Number: 04880048
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1094
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Notum fieri volumus Xristi fidelibus f et p quod Waszo Truncaventum cognomento et Willelmus frater ejus hoc idem cognomen habens vulgo apud Nuisiacum Siccum simul habebant alodium quorum unus Waszo videlicet selpsum reddens Deo in ecclesia Sti Martini de Campis monachus effectus partem suam eidem ecclesie dedit in hereditatem ut habere posset vitam eternam Alter vero Willelmus scilicet libenter concessit et partem reliquam que sibi competebat post suum decessum supradicte ecclesie Sti Martini dedit Tunc quidem prudens miles memor anime sue addidit quoddam sibi utile scilicet ut si infra iter unius diei moreretur ad ecclesiam a senioribus sepeliendus deportaretur ut per orationes eorum de peccatis suis veniam consequi mereretur Dedit vero et aliud supradictus Waszo Sti Martini ecclesie quod huic cartule ne oblivioni daretur placuit inserere septem quadrantes et dimidium vinee ad villa que dicitur Villaris concedente Willelmo fratre suo unde ad octabas Sti Dionisii solvuntur Rodulfo Bello xv denarios Hujus rei testes sunt Rodulfus filius Rosce Odo Aculeus frater ejus Odo Truihuns Sed quia non sufficiebat hec concessio Wiltelmus de quo diximus ad ecclesiam Sti Martini veniens in capitulo societatem recepit et donum super sanctum altare posuit testibus his Helgoto et Drogone nepote ejus servis ecclesie Bernardo de Aneto Drogone fratre Laurentii Herberto filio Anselmi Ebrardo serviente Frerici camerarii Ascelino de Nuisiaco Goscelino carpentario Hilduino fratre Malgerii Bernardo parmentario et Frerico Hoc factum est tempore Philippi regis anno Verbi Incarnati MXCIIII indictione iiii