Charter Document - 04880047

Charter Document - 04880047


Charter Number: 04880047
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1079 - 1094
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus Christi fidelibus quod Waszo et Willelmus frater ejus dederunt ecclesie Sancti Martini de Campis molendium de Dugniaco ad modiationem ita ut in anno recipiant bone grosseque annone unum modium cetera vero omnia ecclesia possideat Ita tamen ut in festivitate Beati Remigii dimidium modium bone grosseque annone habeant media vero quadragesima alium dimidium modium utriusque annone suscipiant Aliud adhuc fuit additamentum quod debet esse notum hoc videlicet quod si cum dominis suis aut cum quibuslibet aliis viris guerram habuerunt qui partem suam a molendino rapere velint si ut determinatum est in molendino parata fuerit et prevalens hostis eam rapuerit aliquis eorum a monachis nullam redditionem exigebat Hoc donum sic determinatum hi duo fratres Waszo et Willelmus super altare Sancti Martini posuerunt concedentibus dominis suis Waszone et Pagano de quorum tenebant feudo Hoc etiam concessit predictus Waszo et Paganus ut quicquid Waszo et Willelmus frater ejus vellent dare Sancto Martino de feudo suo stabile et firmum habetur