Charter Document - 04880045
Charter Number: | 04880045 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1079 - 1104 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus Xristi fidelibus quod Werricus nepos Aldigerii de Greva dedit ecclesie Sti Martini de Campis quatuor arpennos vinearum antequam diem clauderet extremum Nam cum jam infirmitate qua et mortuus est detineretur venit ad ecclesiam Sti Martini et donum posuit super principale altare manu propria et dixit Sancto Martino has vineas do pro anime mee requie et antecessoribus meis Post hec autem rediit ad domum suam et interpositis aliquot diebus presentem finivit vitam Hujus rei testes idonei sunt hi Walterius major et duo fratres ejus Theudo et Warinus Herleboldus Bernardus de Aneto juvenis Lambertus Ad Barbam Fredericus de Sto Marcello Adalardus de Berzilz Bernardus de Corona Dei