Charter Document - 04880043
Charter Number: | 04880043 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1082 - 1093 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum fieri volumus Xristianis fidelibus quod Wiardus et Berta uxor ejus dederunt ecclesie Sti Martini de Campis terram que jacet ante ecclesiam Sordide ville liberam sicut et ipsi possidebant et mete declarant Hoc concessum est ab Ursone tunc Silvanectense episcopo in communi Ste Marie ejusdem urbis capitulo Hujus rei testes sunt Letoldus archidiaconus Wido cantor Rodolfus Rufus Hugo Gloriosus Herbertus Deinde Wiardus et Bertha uxor ejus in communi Sti Martini ecclesia donum posuerunt super altare dominicum ita libere ut supradiximus Ibi multi adfuerunt qui ob testimonium vocati sunt Roricus Waufredus filius Rotberti coci Segimerus Walterius major Warinus et Teudo fratres ejus Stephanus Haimo faber Walterius de Cersella Mainardus Herleboldus Leudo Rotgerius sartor Rainaldus Ad Barbam Hubertus carpentarius Rainerius de Sordidavilla