Charter Document - 04880039

Charter Document - 04880039


Charter Number: 04880039
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1089
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Notum volo fieri sancte matris Ecclesie filiis quod Hadebrannus divina inspiratione admonitus dedit ecclesie [Sancti] Petri Cluniacensis et ecclesie Sti Martini de Campis totam villam que Ceverencus vocatur cum suis appendiciis determinatam tamen ut in subsequenti describemus paucis verbis Altare et ecclesiam et atrium dedit supradicte ecclesie Sti Martini extra partem Villam vero tali pacto ut dimidium redditum a priore et senioribus teneret in fedo sive in legibus seu quibuslibet consuetudinibus Major a priore et seniorioribus inibi constituetur qui utrisque sub juramento faciet fidelitatem suam unicuique redditurus medietatem Sub manu prioris erit senioratus et justicia ut illius cujus est villa Supradictus Hadebrannus in qua parte ville elegerit domum in dominium sine censu seu aliqua consuetudine possidebit in ecclesia archas seu alia vasa sine arcandio habebit Hoc concessum est a Gaufredo tunc Parisiensi episcopo et ab Hugone comite de Domno martino qui villam supradictam ex episcopi tenebat casamento Firmatum est etiam a Guarino Milonis filio qui eam tenebat a comite supradicto in communi Sti Martini capitulo et Milone ejus filio cum Hadebranno qui totum tenebat ab ipso Guarino Hoc ordine ita prosecuto Warinus et filius ejus Milo cum Hadebranno in communi Sti Martini ecclesia donum posuerunt super altare dominicum videntibus cunctis qui aderant qui matris Ecclesie testes existant ne eam injuriari permittant que eos introducat in vitam eternam Hec sunt autem nomina eorum qui in hac cartula scribi potuerunt quos scribat in Libro viventium Scriptor ille beatus qui scribebat in terra digito oblata sibi muliere in adulterio deprehensa Walbertus de Burriaco Richardus filius ejus Rodulfus nepos ejus Lamelinus Roscelini Rotbertus de Ganturane Elinandus de Fai Tetbaldus filius Geheldis Wirrigus Malusvicinus Rodulfus frater ejus Hubertus de Roseto Hildigerius de Greva Lisiardus filius Ansoldi Parisiensis De famulis Sti Martini Joscelinus Rainaldus Ad Barbam Adelelmus Barbatus Walterius de Buhulco Post transacto multo tempore rationem habuit Hadebrannus cum priore et senioribus ubi omnia recapitulata sunt que superius diximus Unde testes fuerunt hi Rotbertus Stephani filius Fulco monetarius Walterius major Warinus frater ejus Herlebodus Stephanus Hugo de Aneto Frotbertus frater ejus Teobaldus major de Cevrenco et multi alii quos non est necesse modo nominare