Charter Document - 04880036

Charter Document - 04880036


Charter Number: 04880036
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1082 - 1089
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quia mundus occiduus est ea que in eo sunt occidua utile visum fuit patribus cartulis inscribere que donantur sancte Ecclesie ne amittantur incuria et oblivione Notum igitur fieri volumus Xristi fidelibus f et p quod Ursus Silvanectensis episcopus a domno Ursione priore de Campis exoratus concessit ecclesie Sti Martini de Campis altare de Sordida villa et terciam partem capsi et atrium coram clericis suis et laicis quamplurimis qui pro uncia auri quam inde habere voluit xx solidos habuit Quorum testium nomina scripta sunt in subsequenti De clericis testis est Letoldus archidiaconus Fulco qui postea ecclesie Parisiensis decanus effectus est Hugo Gloriosus postea episcopus Rodulfus Rufus Odo filius Herberti Walterius Hugo filius Guidonis De laicis vero Baldricus serviens ipsius episcopi Odo Pertusiens Utrem Hermerus de Vitella Arnulfus manens Burdinus de Liencurte Balduinus de Plexato Paganus filius Aveline Hescelinus venator Warinus armiger Odonis Pertusientis Utrem Rodulfus de Liencurte Odo de Gonissa Hoc autem nec concessisset episcopus nisi a Rotberto vice domino qui de his ab eo casatus erat fuisset exoratus Quod Rotbertus libenter fecit et coram episcopo et supradictis testibus predicte ecclesise Sti Martini concessit unde xl et v solidos habuit Hoc et Rotbertus filius ejus concessit et v solidos habuit Hujus autem doni primus dator fuit Rotbertus filius Berte pro redemptione anime sue cujus industria et labore ut diximus illud concesserunt episcopus et Rotbertus et filius ejus et coram eis donum suum firmavit iste Rotbertus filius Berte et coram supradictis testibus