Charter Document - 04880035

Charter Document - 04880035


Charter Number: 04880035
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1082 - 1089
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quoniam Wido miles de civitate que dicitur Silvanectis qui etiam filius Landrici et Hermengardis extitit et cognominatus est ejusque uxor nomine Berta dederunt pro remedio animarum suarum atque parentum suorum Deo sanctisque apostolis Petro et Paulo et ecclesie Sti Martini prope Parisius site que etiam vocatur de Campis fratribusque ibidem Deo servientibus tres arpennos terre in loco qui dicitur ad Sordidam villam in territorio scilicet Silvanectensi et unum campum in territorio Parisiensi circa locum qui nominatur Pentinus Hoc donum fecit predictus Wido cum prefata uxore sue Berta Parisius senioribus et monachis predicte ecclesie et posuit super altare Postea vero ipso defuncto uxor ejus Berta ipsum donum recognovit et confirmavit apud Sanctum Dionisium concedentibus et laudantibus quodam Fulberto cum filiis suis Fulberto et Vitale qui illud prius calumniabantur Hujus rei testes sunt isti Johannes de Cornulongo et filius ejus miles nomine Goisfridus Herveus Odardus Aimardus et Odardus de Sanavilla et Ascelinus vicarius Arnulfus de Vicis Radulfus Calvus Flobertus Burdinus de Sanavilla Rotgerius de Spieis ego quoque Amicus clericus qui horum testium nomina adnotavi