Charter Document - 04880034
Charter Number: | 04880034 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1079 - 1089 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Notum sit matris Ecclesie filiis p et f quod quidam miles optimus de Gabenno Nicholaus nomine ad Stum Martinum de Campis quadam die cum venisset dedit ejusdem confessoris ecclesie et senioribus loci pro redemptione anime et conjugis atque filiorum suorum decem modios salis et duas aquarias piscium omnibus annis sine contradictione aut calumpnia alicujus hominis Pro hujus elemosine recompensatione susceptus est predictus Nicholaus in societate et orationibus seniorum in capitulo coram omnibus qui aderant Et quamvis uxor ejus et filii absentes essent tamen a priore [] in societate ecclesie recepti sunt Nam et donum concessit Oda uxor ejus et Walterius filius ejus et Hugo frater illius Hujus rei testes sunt Sievoldus de Guabenno et frater ejus Radulfus Wascelinus vicecomes filius Herardi Engelboldus filius Tegerii Walterius filius Dudilonis Goszo de Erone Arnulfus clericus [Quando] hoc donum laudavit et concessit Wido comes de Punteio Antelmus filius Wascelini Rotgerius homo Wascelini vicecomitis