Charter Document - 04880032
| Charter Number: | 04880032 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1088 |
| Date type: | Internal, A.D., Episcopal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine summe et individue Trinitatis Divinarum auctoritate Scripturarum informamur ut dum tempus habemus bonum ad omnes maxime vero ad domesticos fidei operemur et peccamina ac iniquitates nostras elemosinis redimentes amicos et receptores in eterna tabernacula juxta illud Evangelicum de his que relinquenda indigne possidemus nobis faciamus Qui vero fideliores amici ac veriores pauperes seu ad interpellandum Deum familiariores quam hii qui instar Apostolorum omnibus exuti pauperem Christum et ipse pauperes sunt secuti ac pro amore celestis Patrie dura obediencie onera laturi alterius jugo se summiserunt religiosi scilicet ac catholici monachi Quisquis ergo in multis se meminit deliquisse studeat necesse esse illis prodesse et auxiliari quorum merita sibi credit in ipso districto examine suffragari Hec itaque et hujusmodi ego Goisfridus Dei gratia Parisiorum episcopus ad me pertractans notum fieri volo omnibus tam presentibus quam futuris quoniam confratrum ac amicorum nostrorum monachorum Cluniacensium in ecclesia Beati Martini prope Parisius sita Deo famulantium exemplo ac petitione provocatus dono Deo et ipsi predicte ecclesie que vocatur de Campis fratribusque ibidem Deo servientibus altare quoddam quod fuerat mei juris cum atrio et his omnibus que ad ipsum altare pertinent in villa quadam Bungeias nomine que villa ex largitione pie memorie excellentissimi regis Francorum Henrici qui ipsam predictam ecclesiam honorifice restauravit cum multis aliis donariis ipsi ecclesie primum tradita fuerat Hoc inquam altare cum omnibus reditibus et redhibitionibus ejus dono liberum concedo et transfundo predicte ecclesie ipsisque fratribus Cluniacensibus perpetuo jure tenendum et possidendum nullo michi vel successoribus meis inibi jure retento preter sinodum ac circadam et curam animarum parochiano presbitero a nobis commissam Hoc idem facio et ego Drogo archidiaconus in cujus archidiaconatu ipsum altare habetur et ad cujus manum tercia pars omnium redituum ipsius altaris tunc pertinebat omnia videlicet supramemorata predicte ecclesie donando et concedendo laudantibus quoque et annuentibus omnibus canonicis tam prepositis quam inferioris ordinis ecclesie Beate Marie Parisiensis Et ut hoc donum stabile et inconcussum permaneat hanc cartam in qua me precipiente hec omnia scripta sunt sigillo meo subter signavi ego ipse episcopus Goisfridus ac Drogo archidiaconus omnesque prepositi ac clerici mei manu firmatam ac signis ac nominibus nostris subter scriptam cum plurimis aliis tam clericorum quam laicorum autenticis personis corroboravimus Quod si quis hec calumpniari et contra facere quod absit et quod minime credimus presumpserit sciat se perpetuo anathemati subjacere atque in gehennalibus penis cum Juda proditore torquendum qui ea qui egenis mittebantur legitur surripuisse Actum Parisius publice in capitulo Sancte Marie Parisiensis anno ab Incarnatione Domini M octogesimo octavo regnante Philippo Francorum rege anno xxviii Goisfredo vero Parisiorum episcopo anno xxvii indictione quoque x Signum Goisfredi Parisiorum episcopi Signum Johannis decani Signum Joscelini archidiaconi Signum Walterii sacerdotis Signum Goderanni sacerdotis Signum Walterii canonici et Meldensis episcopi Signum Ivonis archidiaconi Signum Rotberti sacerdotis Signum Rogerii sacerdotis Signum Haimonis sacerdotis Signum Radulfi diaconi Signum Bernardi diaconi Signum Bernardi diaconi Signum Drogonis archidiaconi Signum Waleranni precentoris Signum Odonis subdiaconi Signum Rainaldi subdiaconi Signum Ollandi subdiaconi Signum Isembardi subdiaconi Signum Hugonis subdiaconi Signum Guidonis pueri Signum Walterii pueri Signum Willelmi pueri Hii quoque sunt testes qui interfuerunt Lisiardus decanus Sancte Genovese Wido de Kala Hugo filius Frederici Fulco monetarius Walterius de Nusiaco major Ebrardus decanus de Nusiaco Walterius major de hac villa Warinus frater ejus Theo frater ejus Alermus major de Aneto Hugo de Aneto Engelardus de Sancto Marcello Hilgodus de Sancto Marcello Durannus decanus de Bungeia Walbertus de Bungeias Walbertus frater ejus Archembaldus de Bungeias Hubertus frater Ebrardi Helleboldus Poncius filius Ebrardi de Nusiaco Malgerius Wlgrinus cancellarius scripsit
