Charter Document - 04880031

Charter Document - 04880031


Charter Number: 04880031
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1087
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Cum in laboribus et opprobriis hujus seculi Christi fidelibus parata sunt infinitus honor et requies et egentibus communicare summa et inaudita jocunditate felices imo absolutos sollicitudine egere cum Christo eos faciat gloriosos et divites providendum est Utilitati nostre in hoc exilio lacrimarum ut ipsa Karitate que Deus est ducamur ad patriam Supernorum in qua cum ipso regnemus in omnium plenitudine gaudiorum Placere ergo Karitati Humilitas nostra non differat et necessaria petentibus abundans misericordia manum benedictionis non retrahat Nos itaque patriam nostram tenui licet imagine somniantes ad eam tamen modicum quantulumcumque suspiramus etsi in multis delinquimus non tamen de Dei misericordia desperamus Ego igitur Godefridus Dei gratia Parisiorum episcopus monachis Cluniacensibus apud Sanctum Martinum de Campis Domino servientibus dum ibi quidem Cluniace religionis ordo servabatur altare Maierolis ville cum his que ad altare pertinent perpetuo jure tenenda concedo deprecante Drogone archidiacono in cujus tenore altare illud tunc habebatur annuente etiam Ivone archidiacono in cujus archidiaconatu altare illud consistit Ita quidem dumtaxat ut quam in ecclesia Sancti Martini subjectionem habemus eandem nobis in ecclesia supradicte ville preter cardinalis presbiteri in festis diebus officium retinemus De synodo autem et circada et de cura animarum parochiano presbitero a nobis commissa et de ceteris omnibus ad curam animarum pertinentibus nichil ad presens quantum ad jus ecclesiasticum attinet relaxamus Et ut hec carta firmior habeatur manibus clericorum nostrorum firmandam tradidimus Signum Goisfredi Parisiorum episcopi Signum Johannis decani Signum Drogonis archidiaconi Signum Joscelini archidiaconi Signum Ivonis archidiaconi Signum Waleranni cantoris Signum Walterii sacerdotis Signum Roberti sacerdotis Signum Rogerii sacerdotis Signum Haimonis diaconi Signum Radulfi diaconi Signum Henrici diaconi Signum Alberici diaconi Signum Odonis subdiaconi Signum Hugonis subdiaconi Signum Otlandi subdiaconi Signum Goisfridi subdiaconi Signum Widonis pueri Signum Walterii pueri Signum Willelmi pueri Wlgrinus cancellarius scripsit