Charter Document - 04880030
Charter Number: | 04880030 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1086 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Ego Ratbodus indignus Noviomorum episcopus notum volo fieri quibusque fidelibus altare de Capi tum Dei timore tum monachorum interventu me de manu Rodberti Peronensis et heredum ejus quibus ex beneficio contingebat recepisse et ecclesie Sancti Petri Cluniacensis ad remissionem peccatorum meorum assentiente inmo precante clero Sancte Marie perpetim habendum concessi ea videlicet ratione ut sacerdos inibi serviens suscepte cum animarum reddat rationem et mihi meisque ministris debitam solvat consuetudinem Quod si congregatio ibidem Deo disponente provenerit [culpas poterit em]endare in potestate sui abbatis si autem [abbas seu prior] negligenter egerit tum ad episcopum Noviomensem [correctio monachorum] redundabit Ut autem cyrographum istud [futuris temporibus firmius] existat circumadstantium subnotavimus [nomina S Ratbodi episcopi S Gerel]mi decani S Baldrici archidiaconi [S Walcheri thesaurarii S Odmundi] prepositi S Widonis cancellarii S Hi[vonis castellani] S Roberti S Gosberti Actum Noviomi anno Incarnationis Dominice MLXXXVI indictione viiii regnante rege Philippo anno xxvi domno Ratbodo episcopante anno xviiii