Charter Document - 04880028

Charter Document - 04880028


Charter Number: 04880028
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1079 - 1104
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Notum fieri volumus filiis sancte ecclesie quod Petrus de septem arpennis vinearum quos ecclesia Sancti Martini de Campis dederat Lethericus quatuor eidem ecclesie concessit et super altare donum posuit quod et concessit Hugo cui competebant jure hereditario Tres retinuit redditurus ecclesie cum voluntatem sibi Deus dederit Hujus rei testes extitit Hubertus de Parvo Ponte qui in eadem ecclesia eodemque momento dedit ecclesie Beati Martini decimam ipsarum vinearum aliarumque que in sua terra sunt apud Clamart concedente ipso Petro et Hugone de quorum erat beneficio Hujus rei testes sunt Walterius major et fratres ejus Teudo et Warinus Hilgotus et Herleboldus servi ecclesie Teobaldus faber Stephanus custos equorum Ingelbertus de Villa Judea