Charter Document - 04880026

Charter Document - 04880026


Charter Number: 04880026
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1067 - 1083
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Volumus esse notum cunctis qui matris Ecclesie filii sunt quod Hugo de Crispeio dedit ecclesie Sti Martini capsum ecclesie de Clamart de ejus enim feodo erat et super sanctum altare donum fecit coram cunctis qui aderant quorum nomina hec sunt Rotbertus filius Stephani Odo Fraxinellus Iterius Adalardus Bruxellus Hugo Rufus Bernardus parmentarius Odo pistor Rodulfus nepos Rainaldi Ad Barbam Hubertus carpentarius servus ecclesie