Charter Document - 04880022

Charter Document - 04880022


Charter Number: 04880022
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1081 - 1082
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Gaufridus Carnotensis ecclesie presul licet indignus certum esse volo cunctis ecclesie nostre fidelibus tam futuris quam presentibus quod domnus Ursio prior Sancti Martini Parisiensis de Campis quod dicitur presentiam meam accessit humiliter postulans ut altare de Rodainvilla Beato Petro Cluniacensi pro amore ipsius liberum et absolutum absque omni vicariorum substitucione vel redemptione perpetualiter habendum concederemus Cujus ergo postulationem impetratione dignam existimans quod petebat ad votum animi ipsius consensu et assensu Willelmi archidiaconi et tocius capituli nostri ei concessi hoc tamen inde retinens ut ecclesie de Rodainvilla omnimodam subjectionem ecclesie nostre exhibeat videlicet sinodum et cicadam mihi et successoribus meis uno quoque anno competentibus terminis solvat et presbiter qui ibi fuerit mihi et archidiacono et archipresbitero sicut alii presbiteri subjectus existat Signum Gaufridi episcopi Signum Hilduini precentoris Signum Adelardi decani Signum Goislini subdecani Signum Willelmi archidiaconi Signum Frodonis succentoris Signum Goislini cancellarii Signum Fulconis archidiaconi Signum Widonis abbatis Sancti Johannis Signum Morini presbiteri Signum Ernaldi prepositi Signum Gaufredi presbiteri Signum Warini Robin Signum Oddonis Canis Signum Raginbaldi de Calnis Signum Gaulini de Leugis Signum Drogonis monachi Signum Guinemari de Castronovo Signum Landrici monachi Signum Warini Signum Rambuti rotularii Signum Lanberti presbiteri Signum Milonis Signum Johannis Signum Bernadi Signum Hugonis filii Frederici Signum Adelemi de Anet Signum Galcherii