Charter Document - 04880019

Charter Document - 04880019


Charter Number: 04880019
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1060 - 1108
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Hec sunt debita subjectionis que debet ecclesia Sancti Martini de Campis matri ecclesie Beate Marie Parisiensi Sacerdos qui parrochie preerit curam animarum ab episcopo et archidiacono suscipiet et quocienscumque diebus festis episcopus missam cantaverit ipse duodecimus cardinalis ministerio assistet Monachi vero Domino inibi servientes ab eodem episcopo ordinabuntur Quod si aliquociens episcopus impeditus fuerit et ipsi alias voluerint ordinari pro ordinacione eorum ad quem elegerint episcopi vel archidiaconi epistola dirigetur Si mater ecclesia cessaverit cessabit et ipsa In festivitate Sancti Martini que mense julio celebratur ibunt canonici Beate Marie ad Sanctum Martinum missam cum monachis celebraturi qui dextrum chorum tenentes missam primi incipient et gradale decantabunt Expleta missa redibunt ad domos suos cum pace