Charter Document - 04880015
| Charter Number: | 04880015 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1070 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Quoniam prevaricationis reatu primi parentis Ade a sede beatitudinis eterne in hujus periculosum vite stadium corruimus opere precium judicamus ut viam illuc revertendi que est Karitas quam Christo duce cognovimus dum licet arripere festinemus quatinus ad gloriam quietis eterne quam amiseramus cum fructu bonorum operum leti redeamus cujus beatitudinis via nobis in promptu aperitur si preceptum dominicum cordis palato custoditur de qua ipse Dominus dicit Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter ego Philippus gratia Dei Francorum rex notum fieri volo sancte matris Ecclesie fidelibus tam presentibus quam et futuris quod frater Johannes inclusus Sancti Martini vir bone memorie et de sustentatione pauperum sollicitus mei presentiam obnixe deprecatus est ut pauperibus et peregrinantibus Sancti Martini segregatim ab aliis fratribus in ecclesia psallentibus elemosinam facerem et in victum eorum ad hospitalem locum molendinum unum qui in dominio meo erat in Magno Ponte donarem et ne furnum quem abbas Engelardus et ceteri fratres Sancti Martini admonitione ipsius inclusi instinctuque fraterne caritatis hospitali concesserunt aliquis destruere presumat vel in alios usus retorquere audeat vel alterum preter eum in toto procinctu munitionis Sancti Martini construat quod si forte fieret crescente habitantium multitudine ad hospitale pertineret Preterea deprecatus est ut via que est ante monasterium Sancti Martini pro honore ejusdem ecclesie publice teneatur et illa altera que sub monasterio est ad usum pauperum in agriculturam immutetur que via ab eo loco se dividit a via que ducit ad Sanctum Martinum ab urbe Parisio veniente usque ad eum locum in quo convenientes se uniunt extenditur Cujus votis et benivolentia condescendens pro salute mea et antecessorum meorum animarum remedio molendinum pauperibus supradictis et hospitalitati eorum contuli furnum illis solum esse nec preter eum alterum construi nisi ante monasterium Sancti Martini teneatur precepi Et ut hoc inviolabiliter permaneat signum caracteris mei impressi et sigillo meo corroboravi Signum Philippi regis Signum Hugonis de Pusiaco Signum Willelmi de Tornabu Signum Otranni de Drocas Signum Lisierni Caboti Signum Herii coci Signum Radulfi de Stampis Signum Arnulfi cubicularii Signum Hergoti Signum Willelmi de Monsteriolo Signum Hugonis de Sordavalle Signum Chadios Signum Roberti de Castello Signum Hulberti archidiaconi Silvanectis Signum Eustachii capellani regis Signum Rollandi de domo Sancti Martini Signum Gisleberti Hec carta firmata est in pago Silvanectensi apud Oriacum iii nonas Maii anno ab Incarnatione Domini MLXX epacta iv indictione viii anno Philippi regis regni xi
