Charter Document - 04880012
Charter Number: | 04880012 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1067 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France British Library - Add MS 11662 (f6r) British Library - Add MS 11662 (f14r) |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Divinarum Scripturarum auctoritate instruimur antiquorum patrum vestigia sequi et eorum in quantum possumus bona exenpla imitari Unde Dominus per Hiremiam prophetam nos admonet dicens State in viis et considerate de semitis antiquis et videte que sit via bona et anbulate in ea In via ergo bona antiquorum patrum ambulare precipimur quia bona opera patrum nostrorum nobis facienda atque imitanda proponuntur quatinus eorum consortes ac participes simus in celis quorum exempla imitari laboramus in terris Ego itaque Phylipus gratia Dei Francorum rex hac prophetica edoctus exhortatione et precedentium patrum Francorum videlicet regum et maxime dilectissimi patris mei Henrici exenplo provocatus quorum devotissimum studium erga divinam religionem et ecclesiarum instructionem cognovi notum fieri volo cunctis fidelibus sancte Dei ecclesie curam gerentibus tam presentibus quam futuris quod ecclesiam Sancti Martini prope Parisius sitam que vocatur de Campis quam tyrannica rabie destructam et pene ad nichilum redactam pater meus supradictus renovare et reedificare studuerat et multis beneficiis et donariis ditaverat atque ornaverat et canonicos quamplures cenobialiter viventes ibidem aggregaverat post mortem ipsius dedicari feci et opus quod pater meus mortis subripiente articulo preventus conplere non potuit ego pro ipso supplevi Ad cujus dedicationem celebrandam multo evocato conventu pontificum et procerum nostrorum nobilium tam clericorum quam laicorum ego ipse presentiam meam obtuli et ob amorem Dei et honorem preciosissimi confessoris beati Martini cujus nomini adtitulata est et requiem supradicti patris mei defuncti omnia que ipse sibi donaverat concesi plurima etiam que in nostra potestate erant adauxi abbatiam videlicet Sancti Simphoriani et Sancti Sansonis que est Aurelianis intra muros civitatis sita et medietatem fori quod statuimus in loco ipsius monasterii Kalendis Novembris tam de toloneis quam de justiciis et fredis et omnibus reditionibus que in toto tempore ipsius fori jus nostri exigit fisci Hec autem illi ecclesie in perpetuum habenda concessi et hoc testamentum inde fiere precepi et ut eternum firmamentum habeat sigillo meo subterfirmavi et corroboravi et omnibus episcopis qui affuerunt et principibus regni mei firmandum presentavi Si quis vero quod absit et quod minime credimus hoc regale et legale statutum aliqua temeritate calumpniare vel violare presumpserit sciet se regia majestatis reum et anathematis gladio feriendum Actum Parisius publice IIII Kal Junii anno ab incarnatione Domini MLXVII indictione v anno regni Philipi regis VI Signum regis Phylipi Hugo frater regis Balduinus comes Flandrie Richerus Senonensis archiepiscopus Gaufridus Paris[iac]us episcopus Guido Anbianensis episcopus Gaulterus Meldensis episcopus Hugo Trecensis episcopus Rogerus Cathalaunensis episcopus Agolandus idem Ivo Saxensis episcopus Drogo archidiaconus Parisiensis Ivo archidiaconus Parisiensis Lando precentor et archidiaconus Parisiensis Gaufridus canonicus Sancte Marie Olricus capellanus Balduinus canonicus Sancte Marie Milo decanus Sancti Dyonisii de Carcere Aengelardus abbas ipsius loci Gislebertus prior Drogo presbiter Drogo grammaticus Dainbertus diaconus Hyldricus canonicus Arnulfus Sancte Crucis Aurelianensis Haymo decanus Sancte Crucis Aurelianensis Sanzo sacrista Aurelianensis Rainaldi Sancti Martini thesaurarii Turonensis Hugo comes Mellendis Willelmus comes Suessionensis Rainaldus comes Curbuliensis Ursio vicecomes Meliduni Guido de Monte Letheri Simon de Monte forti Thetbaldus de Monte morenciaco Radulfus siniscalcus Walerannus camerarius Baldricus constabularius Engenulfus buticularius Adam pincerna Guido marescalcus Euscelinus marescalcus Drogo pincerna Engelrannus pedagogus regis Petrus cancellarius Eustachius capellanus Gaufridus subcapellanus Amalricus de Castello forti Fredericus de Curbuilo Stephanus prepositus Parisiensis Malbertus prepositus Aurelianensis Walterus prepositus Pissiacensis Willelmus de Gomethiaco Hugo de Novo Castello Mainerus de Sparr[n]one Herveus de Marleio Warinus de Islo Warnerus de Parisius Frotmondus frater ejus Giraldus Hostiensis episcopus post subscripsi Rainbaldus apostolice sedis legatus similiter