Charter Document - 04871366

Charter Document - 04871366


Charter Number: 04871366
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1295
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Philippus Dei gratia Francorum rex Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod nos Joanni de Paly militi nostro concessimus ex gratia speciali quod ipse pedagium suum quod habet apud Ferrarias et Dordivas quod a nobis in feodo tenebat quatuor dominis intermediis necnon et pedagium Judeorum quod similiter habet apud Castrum Nantone quod a nobis nullo intermedio tenebat vendere possit tam religiosis aut alicui alii sacro loco quam secularibus personis et in ipsas titulo vendicionis transferre prout sibi viderit expedire velentes et concedentes quod illa persona vel locus ille sacer cui vel quibus ipsum pedagium devenerit aut ejusdem venditionem fieri contigerit ipsum pedagium cum suis pertinentiis tenere possint et perpetuo possidere pacifice et quiete sine coactione aliqua vendendi vel extra manum suam ponendi et absque prestatione financie cujuscumque salvo autem in aliis jure nostro et jure quolibet alieno Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum Actum apud Castrum novum supra Ligerim anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quinto mense martio