Charter Document - 04870387
Charter Number: | 04870387 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | List |
Date: | 1321 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno Domini millesimo CCCXX die XV mensis marcii fuit abstratus iste liber de quodam antiquo libro et vetusto in quo continebantur infrascripta videlicet redditus decanatus Aurelianensis et ejus jura Et primo habet decanus Aurelianensis in parrochia de Ardonno mannerium cum tribus stannis octo arpenta vinearum Item duodecim arpenta pratorum vel circa Item duodecim minatas terre Item ducenta arpenta nemorum que sunt clausa ad fossata de quibus non debetur griagium Item centum arpenta que non sunt clausa de quibus debetur griagium domino de Feritate quando venduntur Item rector ecclesie de Ardonno debet annuatim racione dicte ecclesie decano predicto sexdecim libras parisiensium terminis qui sequuntur videlicet in festo Omnium Sanctorum quatuor libras item in festo Purificacionis beate Marie Virginis quatuor libras item in festo Ascensionis Domini quatuor libras item in festo sancti Petri ad vincula quatuor libras Item habet dictus decanus in parrochia de Marolio tria arpenta pratorum cum dimidio juxta prata episcopi Aurelianensis Item quinque quarteria vinearum versus Sanctum Vincencium inter vineas capituli Aurelianensis Item apud Floriacum sexdecim arpenta terre vel circa que nichil valent Item unam domum in Tincturaria que quadraginta vel quinquaginta solidos solet locari modo est tradita ad vitam Johannis Droini et ejus uxoris et filii ad quadraginta octo solidos solvendos medietatem in festo sancti Johannis et aliam medietatem in festo Nativitatis Domini Item presbiter Sancti Privati debet dicto decano de tribus arpentis cum dimidio sitis apud Sanctum Privatum in loco qui dicitur Closeau in festo sancti Egidii decem solidos et si defficiat in solucione debet quinque solidos pro emenda Item capitulum Sancti Petri Puellarum pro decimis novalium terrarum suarum sitarum in parrochia de Ardonno in festo sancti Remigii XII solidos Item per composicionem initam inter ipsum decanum et cives Aurelianenses racione manus mortue habet ipse decanus apud Geonnam et alias villas vicinas octo modia ad mensuram de Balgenciaco frumenti puri mina qualibet valente duobus denariis minus de electo reddenda apud Balgenciacum in festo sancti Remigii et die sequenti et qui deficit in solucione debet quinque solidos pro emenda Item super festagio dicte ville de Balgenciaco in dicto festo sancti Remigii X libras Item super botagio dicte ville tercia die vel quarta post octobas beati Martini yemalis decem libras Et si dicte viginti libre dictis terminis non solvantur debet dominus de Balgenciaco dicto decano pro qualibet die qua in solucione predictorum defficiet viginti solidos pro emenda Item apud Floriacum CIII s VIII d census solvendi terminis qui sequntur videlicet in festo sancti Andree apostoli XXIIII s et IIII d item in festo sancti Albini tantumdem item in festo Purificacionis beate Marie XXVII s et VI d item in Nativitate beati Johannis Baptiste tantum dem Et qui defficit in solucione dicti census tenetur in quinque solidis pro emenda priori Sancti Gervasii in cujus treffundo et justicia consistunt terre de quibus dictus census debetur et debet facere gaudere dictum decanum de dicto censu Item super quolibet stallo in quo sedet aliquis campsor in claustro Sancte Crucis in Nativitate Domini quinque solidos Advertendum quod hodie habet pro istis stallis et cambiis super abbate Sancti Maximini et prioratu Sancti Sansonis XVI libras Item habet dictus decanus omnimodam juridicionem in dicto claustro et ecclesia Sancte Crucis exceptis choro et circuitu dicti chori Item habet dictus decanus emolumentum quatuor nundinarum in dicto claustro existencium videlicet die mercurii in capite jejunii item die lune post Penthecostes item in festo Invencionis sancte Crucis item in festo Exaltacione sancte Crucis Item habet dictus decanus in bursa capituli in computo Purificacionis beate Marie XXX solidos quos presbiter Sancti Privati solebat Item et in computo Pentecostes XXV solidos Item apud Sanctum Maximinum in festo Invencionis sancte Crucis quinque solidos et IX denarios de censu qui debetur pro terris sitis in claustro qui dicitur Puthechie Item et quociens mutatur decanus debentur relevaciones Item et quociens venduntur terre de quibus debetur dictus census et debentur pro dictis relevacionibus et vendicionibus IIIIer denarii pro quolibet denario dicti census Item et qui in solucione dicti census defficit debet quinque solidos pro emenda Item pro terris sitis apud Orgmont quas tenet Johannes le Fort in festo Purificacionis beate Marie II s VI d Item per composicionem initam inter episcopum et ipsum decanum super juridicione decanatus predicti VIIIxx libras parisiensium solvendas per sigilliferum Aurelianensis curie singulis mensibus pro equis porcionibus XIII libras VI s VIII d Item installaciones abbatum Sancti Maximini et Sancti Evurcii spectant ad ipsum decanum et debentur ei quadraginta solidi predicti abbatis Sancti Maximini sed pro installacione Sancti Evurcii nichil Item habet visitacionem et procuracionem in prioratu de Semayo Item in prioratibus Sancti Laurentii et de Ponte Monachorum procuracionem tantum tamen visitat ecclesiam Sancti Laurencii Item in omnibus ecclesiis dicti decanatus exemptis exceptis visitacionem et non procuracionem Item et quociens vacat aliqua parrochialis ecclesia in decanatu predicto spectant omnes obventus ipsius ecclesie ad dictum decanum post quadragesimum diem a tempore vacacionis computandum quousque novus rector dicte ecclesie fuerit in sacris ordinibus constitutus Item quociens vacat aliqua ecclesiarum dicti decanatus post festum Omnium Sanctorum si conferatur alicui et non constituatur in sacris infra Pascha Item quando vacat aliqua de dictis ecclesiis post Pascha cuicumque conferatur omnes grossi fructus illius anni spectant ad ipsum decanum et ad archipresbiterum videlicet ad ipsum decanum pro duabus partibus et ad archipresbiterum pro tercia Item instituciones et destituciones magistrorum domorum Dei et Sancti Lazari in dicto decanatu ad ipsum decanum spectant et tenentur dicti magistri reddere dicto decano compotum et racionem administracionum suarum Item presentaciones ad ecclesias dicti decanatus vacantes sunt ipsi decano a patronis faciende et per ipsum decanum episcopo Item intronizationes novorum curatorum sunt de mandato ipsius decani per archipresbiterum faciende Item habet dictus decanus duas prebendas integras cum distribucionibus duplicibus Item capitulum ecclesie Beate Marie de Cleriaco debet annuatim dicto decano LX s in octabis festi Resurrectionis Dominice Item curatus Sancti Stephani Aurelianensis pro placea et edificiis que sunt introitu ecclesie III s videlicet in festo Nativitatis Domini XVIII d item in festivitate Nativitatis beati Johannis Baptiste XVIII d Item habet dictus decanus emolumentum omnium roncinorum racione servicii videlicet pro quolibet roncino ix s par Hec sunt que racione decanatus debentur Primo quociens mutatur decanus debet decanus novus priori Sancti Gervasii pro relevacionibus census de Floriaco xi s Item annuatim debet dicto priori in festo sancti Andree XI s et III obolos Item et si non solvat debet V s pro emenda Item episcopo Aurelianensi pro pratis de Marolio dominica post Invencionem sancte Crucis XIIII d Item Sancti Vincencii XXIIII s [Ad collationem decani] Primo massicotaria decani Item domus de Ponte Monachorum Item domus leprosarie Sancti Maximini Item domus leprosarie de Cleriaco Item capella Sancti Anthonii supra ponte Aurelianis Item ecclesia de Marolio in prato Item ecclesia de Ardonno Item ecclesia sancti Sirici alterius vicibus capitulum de Jargolio Item ecclesia de Bonhiaco Item ecclesia de Seranno Item ecclesia de Marinhiaco Item ecclesia Sancte Columbe Item ecclesia Sancti Stephani Aurelianis Capella manus mortue Aurelianis Item archipresbiteratus Aurelianensis et non potest conferri nisi canonico Aurelianensi Hec debentur archipresbitero Aurelianensi in sinodo estivali et hiemali primo ut sequitur Item capitulum de Cleriaco dominica qua cantatur Quasimodo XL solid Item archipresbiter consuevit percipere letum furnitum cum luminari et oblacionibus in obitu cujuslibet presbiteri cujus intronizatio pertinet ad archipresbiterum Item quomodocumque aliqua ecclesia vacet cujus intronizacio pertinet ad archipresbiterum sive per mortem sive per permutacionem aut alias quoquomodo archipresbiter habet deportum cum emolumentis per quadraginta dies Item si aliqua ecclesiarum hujusmodi vacat Pascha et festum Omnium Sanctorum sive persona cui confertur ipsa ecclesia sit in sacris sive non decanus habet duas partes grossorum fructuum et archipresbiter terciam partem et faciunt deservire ecclesie pro rata decanus et archipresbiter Item quomodocunque aliqua ecclesiarum hujusmodi vacet sive per mortem sive per permutacionem aut alias quocumque tempore vacet si persona cui confertur ipsa ecclesia non sitin sacris infra proximum Pascha similiter decanus habet omnes grossos fructus et archipresbiter nichil et facit similiter deserviri ecclesie dictus decanus Item atriconarius consuevit associare archipresbiterum in festis annualibus ad manducandum in vigilia et in die cum decano si sit in villa et si decanus non sit in villa atriconarius consuevit manducare cum archipresbitero si sit in villa Item archipresbiter habet omnimodam juridicionem super quatuor personis que defferunt campanas per villam et debet quelibet persona VI denarios annui census in vigilia Natalis Domini Item dictus archipresbiter habet juridicionem spiritualem [in] parrochiali ecclesia de Ulmis Aurelianensis diocesis et collacionem quam eciam tenet a decano et generaliter omnia pertinentia ad archipresbiteratum Item archipresbiter predictus tenetur facere cuilibet novo decano homagium et juramentum fidelitatis per osculum alias dictus decanus recipit fructus dicti archipresbiteratus J Gomberti pro collacione facta cum simili quaterno