Charter Document - 04870381

Charter Document - 04870381


Charter Number: 04870381
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1178
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus servis servorum Dei venerabili fratri S[tephano] archiepiscopo et dilectis filiis capitulo Bituricensi salutem et apostolicani benedictionem Ad nostram noveritis audientiam pervenisse quod R[ainaldus] de Craciaco pacem inter ipsum et dilectos filios nostros canonicos Aurelianensis ecclesie factam et privilegio bone memorie predecessoris tui frater archiepiscope roboratam quam idem R[ainaldus] prestito juramento tenere firmavit presumpsit infringere et bona ejusdem ecclesie non veretur auferre Quia vero ad nostrum spectat officium ea que perperara fiunt ad rectitudinis tramitem revocare discretioni vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatinus predictum virum moneatis et districte compellatis ut prescriptam pacem sicut juravit et in privilegio prefati archiepiscopi continetur inviolabiliter observet et tam ipsum quam alios quos idem canonici vobis nominaverint qui eis bona predicte ecclesie presumpserunt auferre ad ablatorum restitutionem seu ad complementum justicie compellatis Quod si memoratus R[ainaldus] pacem ipsam sicut juravit non tenuerit et tam ipse quam ceteri a prefatis canonicis nominati vobis eis ablata non restituerint nec justicie plenitudinem coram vobis exhibuerint ipsos usque ad dignam satisfactionem appellatione remoti vinculo excommunicationis astringalis Si autem tu frater archiepiscope his interesse non poteris vos filii canonici hec nichilominus exsequamini Data Tusculani XIIII kalendas decembris