Charter Document - 04870380

Charter Document - 04870380


Charter Number: 04870380
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1176
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Nichil eque aufert oblivionis incommodum sicuti vivax memoria litterarum Circa quod ego Manasses Dei gracia Aurelianensis episcopus tam posterorum quam instancium noticie presentis scripti testimonio transmittendum duximus quia Robertus quondam major de Bullo dum esset major per multas vices in presencia nostra constitutus nobis lacrimabiliter fuit conquestus quia tum propter cara tempora tum pro magna quam domi habebat familia maxima oppressus esset inedia adeo inquam quod non haberet unde aliquam filiarum suarum quos habebat etiam pauperi et ignobili viro maritaret Nos vero moti tandem misericordia super illo refutata ab eo in manu nostra majoria sua de Bullo nullo cogente sed ex propria et spontanea voluntate sua cum eamdem majoriam nullus habere posset vel deberet nisi Sancte Crucis serviens esset quamdam ejusdem Roberti filiam Aremburgim nomine Sancte Crucis ancillam cum majoria de Bullo sicut prefatus Robertus eam tenuerat Rainaldo de Bullo servienti Sancte Crucis et nostro et heredibus suis ad misericordiam nostram integre possidenda in uxorem dedimus et eumdem Rainaldum de eadem majoria in hominem nostrum ligium accepimus Hoc voluit et approbavit Aremburgis uxor predicti Roberti cum filiabus suis Aaliz uxore Brumatin et Amelina et Odelina et concessit et ex parte sua et filiarum suarum super hoc Symonem de Loia Johannem de Averzaio et Odonem nepotem viri sui Roberti appellavit Nos vero ad removendam in posterum super hoc calumpniam et contempcionem ad preces supradicti Roberti et uxoris et filiarum suarum pretaxatarum predicto Rainaldo et heredi suo ut hoc ratum maneat et firmum presentem dedimus cartam sigilli nostri munimine roboratam Actum publice Gargogili anno incarnationis Domini MCLXXVI episcopatus nostri anno XXX primo Astantibus ibidem nobiscum tam clericis quam laicis quorum hec sunt nomina Radulphus de Fracta valle S Crucis canonicus Gofridus de Auvernia cantor Gargogilensis Berengerius de Bullo Odo de Grunlu Radulphus de Puisos Johannes cambellanus noster Johannes Phariseus Herbertus Porcellus Thomas de Marzi Walterius clericus de Bullo Bartolomeus et Petrus de Colle Andreas frater Adam de Colle Johannes Brumatin Aalardus Aviardi Robertus Soes Ordinatis in ecclesia S Crucis majoribus personis Hugone decano Andrea cantore Letoldo subdecano Manasse capicerio cancellario nullo Data per manum Odonis notarii nostri