Charter Document - 04870379
Charter Number: | 04870379 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1171 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal, Episcopal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Contra ignatum homini oblivionis defectum reperto litterarum remedio humana suppletur insufticentia ut quod fragilis memoria tenere non prevalet vivaci littera producatur in posteros Ea propter ego Manasses Dei gratia Aurelianensis dictus episcopus presenti pagina notum fieri volo tam futuris quam presentibus quod dilecti filii mei canonici Sancte Crucisterram cujusdam servi ecclesie Britelli scilicet que est in pago Pitverensi tam in castro quam juxta castrum mea permissione et consilio pretio centum librarum sibi comparaverunt Valet autem terra illa tam in censu et decima quam in hospitibus et alio terre exitu decem libras et eo amplius per singulos annos Ego vero terram illam episcopo valde utilem et necessariam postmodum considerans canonicis autem minus utilem propter eorum remotionem postulavi abeis utpote ab amicis meis quatinus ea michi et successoribus meis in perpetuum concederent et donarent Illi siquidem petitionem meam benigne suscipientes neque de mea erga eos benivolentia sive munificentia diffidentes voluntali mee libenter animo adquieverunt Tantam ergo et tam benignam eorum largitatem non indignam remuneratione dijudicans recompensavi eis decem libras Aurelianensis monete in altari et calice singulis annis accipiendas eo videlicet modo quod a vigilia dominice qua cantatur Isti sunt dies custodem suum inibi ponent qui omnes oblationes ad episcopum pertinentes sine expensa recipiet donec in integrum decem libras receperit Custos vero episcopi de expensis providebit et uterque sibi invicem fidelitatem facient Hoc ita faciendum singulis annis precipio et ne aliquis successorum meorum contradicere aut disturbare aliquo modo audeat sub anathemate prohibeo Si quis autem quod absit hoc attentare presumpserit in arbitrio canonicorum erit cessare et tam diu ecclesiam interdicere donec et dampnum restitutum et condigna eis exhibita fuerit satisfactio Hoc etiam adnectendum esse judicavi quod predicti amici mei et filii multa jam eis et ecclesie sue a me beneficia collata attendentes de conferendis autem bonam cum fiducia spem habentes ex libera voluntate sua anniversarium meum patris etiam et matris mee necnon et patrui mei domni videlicet Stephani decani eorum se in perpetuum facturos concesserunt Preterea gracia et amore domini mei regis Ludovici Ludovici filii centum solidos ejusdem monete in altari et calice singulis annis recipiendos predictis canonicis donavi ita ut in die anniversarii ejusdem regis Ludovici sexaginta solidi et in die anniversarii uxoris sue Constancie regine que in eadem ecclesia consecrationis sue benedictionem accepit quadraginta solidi persolventur sic ut canonici singuli qui servitio intererunt XII denarios non canonici vero quatuor sortiantur A crastina die Exaltationis Sancte Crucis centum illi solidi tam in altari quam in calice singulis annis recipientur donec integre eodem modo quo et premisse decem libre persolvantur Hec pretaxatus dominus rex Ludovicus voluit et concessit et scripto et sigilli sui munimine roboravit Quicquid redditus bone quondam memorie Fulcho Sancte Crucis canonicus levita in ecclesia de Villeniaco de Gisdiaco et de Ottardi villa habebat et ego ante obitum ejus habebam totum jam dictis canonicis in perpetuum donavi Hec ut rata permaneant sigilli mei actoritate corroboravi Actum publice Aurelianis in capitulo anno ab incarnatione Domini MCLXXI episcopatus mei anno XXVI regnante Ludovico Ludovici filio anno XXXV Astantibus mecum Hugone decano Willelmo cantore Letoldo subdecano Manasse capicerio archidiaconis Herberto Odone Hainrico Guarnaldo succentore Martino capellano Johanne archipresbitero Andrea Johanne Vulgarino Hugone sacerdotibus et canonicis et aliis quam pluribus canonicis quorum longum est enumerare nomina Data cancellario nullo