Charter Document - 04870363
Charter Number: | 04870363 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1292 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras in scripturis officialis curie Aurelianensis salutem in Domino Noveritis quod in nostra presentia constituti Johannes Baronis senior et Amelina ejus uxor confessi sunt in jure coram nobis se vendidisse quitavisse et nomine vendicionis in perpetuum concessisse Theobaldo de Avalone presbitero perpetuo vicario in ecclesia Sancte Crucis Aurelianensis quamdam domum cum pertinentiis ejusdem quam se habere dicebant ab oppositis cimiterii Sancte Crucis Aurelianensis inter domum capituli Aurelianensis ex una parte et domum defuncti Guillermi Coustosii ex altera in censiva capituli ecclesie Sancti Petri Puellarum Aurelianensis ad duos denarios et obolum censuales sine aliis redebencis et ad vendas tamen quando eas contigerit evenire totum jus suum dominium possessionem et proprietatem dicte domus et pertinenti arum ipsius in dictum Theobaldum et ejus heredes et successores in perpetuum transferendo et nichil sibi juris vel heredibus suis in eisdem in posterum retinendo et se desesierunt coram nobis de dicta domo et ejus pertinenciis et dictum Theobaldum investierunt de eisdem per traditionem presentium litterarum pro precio sexaginta et decem librarum parisiensium de qua pecunie summa dicti conjuges se tenuerunt coram nobis integre pro pagatis in pecunia numerata Exceptioni [] Promiserunt etiam [] Renunciantes [] In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum Aurelianensis curie duximus apponendum Datum anno Domini MCC nonagesimo secundo die martis post Quasi modo