Charter Document - 04870354

Charter Document - 04870354


Charter Number: 04870354
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1284
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis Aurelianensis salutem in Domino Notum facimus quod in nostra presentia constituti Johannes de Brueriis castro et Agnes dicta La Letaude ejus uxor vendunt et nomine venditionis quitant et tradunt venerabilibus viris decano et capitulo Aurelianensibus quamdam domum cum ejus pertinenciis quam se habere dicunt sitam in vico deretro ecclesiam Beati Martini juxta claustrum sancti Aniani juxta domum capituli Sancti Aniani Aurelianensis ex una parte et juxta predictam ecclesiam Beati Martini ex altera que domus quondam fuit defuncti Reginaldi dicti Templier quondam canonici Parisiensis in censiva Sancte Crucis Aurelianensis precio sexaginta et decem librarum parisiensium de quibus coram nobis se tenent pro pagatis renunciantes dicti conjuges per fidem suam exceptioni non numerate pecunie [] Immo dicti conjuges venditores quilibet in solidum per fidem suam dictam domum venditam cum ejus pertinenciis garentire liberare et deffendere promittunt dictis decano et capitulo Aurelianensibus et eorum successoribus in dicta ecclesia et omnibus ab eis causam habentibus ad usus et consuetudines Aurelianenses contra Johannam ejusdem Agnetis filiam et etiam contra omnes [] Datum anno Domini millesimo CC octogesimo tertio die mercurii post Annuntiacionem Dominicam mense marcio