Charter Document - 04870347

Charter Document - 04870347


Charter Number: 04870347
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ammortisement
Date: 1279
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Robertus miseratione divina Aurelianensis episcopus salutem in Domino sempiternam Dilecti in Christo filii decanus et ut capitulum ecclesie Aurelianensis nobis humiliter supplicarunt cum ipsi a Hemardo de Mores quasdam terras cum quadam domo emissent sitas apud Mores in parrochia de Rovreio Sancte Crucis in feodo Petri dicti Courteheuse domicelli et de retrofeodo nostro moventes cujusmodi res emptas dicebant sibi et ecclesie sue esse a dicto Petro admortificatas terras et domum predictas eisdem admortificare similiter curaremus Nos igitur ipsorum supplicationibus inclinati terras et domum antedictas a predicto Hemardo ut dictum est emptas dictis decano et capitulo ipsorumque ecclesie predicte ad mortificamus volentes et expresse concedentes quod ipsi dictas resa dicto Hemardo emptas et a nobis admortificatas decetero et imperpetuum teneant et possideant in manu mortua pacifice et quiete In cujus rei memoriam et testimonium eisdem decano et capitulo presentes litteras sigillo nostro dedimus sigillatas Datum anno Domini millesimo ducentesimo LXX nono die veneris in vigilia festi beate Marie Magdalenes