Charter Document - 04870345

Charter Document - 04870345


Charter Number: 04870345
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1279
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis Aurelianensis salutem in Domino Noveritis quod coram nobis in jure constituti Hemardus de Truigniaco et Philippa ejus uxor vendiderunt et nomine venditionis in perpetuum quittaverunt venerabilibus decano et capitulo Aurelianensi quicquid babent tenent et possident in terris domibus possessionibus et aliis teneuris quibuscumque sitis apud Mores in parrochia de Rovreyo Sancte Crucis in feudo Petri Courteheuse armigeri precio octies viginti librarum parisiensium et centum solidorum ex quibus coram nobis se tenuerunt integre pro pagatis in pecunia numerata Renunciantes [] Promittentes [] Renunciantes [] In cujus rei memoriam et testimonium veritatis presentibus litteris sigillum Aurelianensis curie duximus apponendum Datum anno Domini MCC septuagesimo nono die jovis ante Penthecosten mense maio