Charter Document - 04870309

Charter Document - 04870309


Charter Number: 04870309
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1261
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis R[obertus] miseracione divina Aurelianensis episcopus salutem in Domino Noverint universi quod nos de voluntate et gracia excellentissimi domini L[udovici] Dei gratia regis Francorum illustris de nemoribus nostris dedimus ecclesie nostre Aurelianensi pro quadam grangia apud Meson Giraudi facienda Et quia non volumus nec intendimus quod dicto domino regi aliquod prejudicium super hoc generetur eidem nostras litteras duximus concedendas Actum anno Domini MCCLX mense februario