Charter Document - 04870307
Charter Number: | 04870307 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1269 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Aurelianensis salutem in Domino Noverint universi quod in nostra presencia constitutus Johannes de Ponte Balon confessus fuit se esse hominem de corpore decani et capituli Aurelianensis et se fecisse homagium dictis decano et capitulo Aurelianensi sub eo modo quod dicti decanus et capitulum Aurelianense dictum Johannem poterunt expectare sicut alios suos homines de corpore et promisit etiam bona fide coram nobis predictus Johannes se reddere heredes suos ex carne sua procreatos cum ipsi pervencrint ad legitimam etatem predictis decano et capitulo Aurelianensi cum ipsos ad etatem legitimam contingeret devenire Datum anno Domini MCCL nono die mercurii post Ramos palmarum