Charter Document - 04870302

Charter Document - 04870302


Charter Number: 04870302
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Arbitration
Date: 1259
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Aurelianensis salutem in Domino Noveritis quod cum Petrus Boniamicikaroli debet singulis annis et certa die unum quarteronum piperis nomine cari census Danieli vicario altaris beate Marie Magdalene in ecclesia Sancte Crucis Aurelianensis constituti racione ejusdem altaris et ob hoc teneret idem Petrus ab ipso Daniele et racione dicti altaris censum septem arpentorum vinee sitorum ut dicitur apud Boellum vel circa de quibus septem arpentis idem Daniel tria tenebat arpenta et cum occasione premissorum esset et multociens esse posset contencio in hereditate super relevacionibus injuriis et emendis inter ipsos tandem dictus Daniel pro voluntate sua et dictus Petrus similiter pro voluntate sua et de consilio amicorum suorum super premissis omnibus compromiserunt in Bovonem vicarium dicti altaris et Johannem de Lorriaco civem Aurelianensem promittendo fide prestita et sub pena centum solidorum parisiensium hinc inde apposita se firmiter observare quidquid per ipsos esset alte et basse super premissis omnibus ordinatum qui Bovo et Johannes incrincacionem hujusmodi negocii attendentes dictum suum super premissis protulerunt coram nobis in hunc modum quoddictus Daniel et ejus successores in dicto altari haberent censum suorum trium arpentorum vinee ad dictum altare pertinentium liberum et immunem imperpetuum ab omni exactione et inquietacione dicti Petri et successorum ejus et in escambium ejusdem census dictus Petrus et ejus heredes tenerent imperpetuum totum censum aliorum quatuor arpentorum vinee cum omnibus pertinenciis ejusdem census liberum similiter et immunem ab omni exactione et inquietacione dicti Danielis et successorum ejus in altari supradicto et quod esset eciam dictus Petrus immunis imperpetuum solucione piperis supradicti et preterea haberet idem Petrus quadraginta solidos turonensium a dicto Daniele cessantibus amodo inter ipsos Petrum et Danielem omnibus querelis contencionibus et actionibus habitis et que usque ad hunc diem haberi potuissent super premissis omnibus inter ipsos quos quadraginta solidos turonensium confessus est dictus Petrus se a dicto Daniele presbitero habuisse Dictum vero compromissum et dictum dictorum arbitrorum Millessend[es] mater dicti Petri Ysania Johanna et Maria sorores ejusdem Petri filie dicte Milless[endis] coram nobis in jure constitute ratam habuerunt et acceptam et quidquid juris habebant et habere potuerant in dicto censu dictorum viginti septem denariorum annui census et in omnibus pertinentiis ejusdem census existentis super dicta tria arpenta dicti altaris apud dictum locum de Boello sita dicto Danieli et dicto altari suo et ejusdem Danieli successoribus in eodem altari quittaverunt et concesserunt imperpetuum paciffice possidenda promittentes per fidem suam in manu nostra prestitam corporaliter dicti Daniel Petrus et dicte mulieres omnes quod contra prolacionem quittacionem et concessionem predictas vel aliquid de predictis decetero jure hereditario seu eciam qualibet alia racione seu causa per se vel per alium venire nullatenus attemptabunt Item promisit dictus Petrus per fidem suam quod si aliquis alius censum et relevaciones super dicta arpenta vinee dicti altaris apud dictum locum qui dicitur Boellum sita peteret in futurum sive super hoc ipsum Danielem et ejus successores in dicto altari imposterum molestaret quod ipsum faceret tacere et quod dictos Danielem et ejus successores et dictum altare super hoc liberaret et redderet eidem Danieli et ejus successoribus in dicto altari omnia dampna et expensas que et quas dicti Daniel et ejus successores per juramentum suum tamen sine alia prolatione pro deffectu dicte liberacionis diceret se habere et fecisse et sustinuisse quandocumque et quocienscunque Pro quibus omnibus et singulis predictis tenendis imperpetuum et implendis dictus Petrus per fidei dacionem se et omnes heredes et successores suos cum omnibus bonis suis mobilibus et immobilibus presentibus et futuris dictis altari et Danieli et ejus successoribus in eodem altari imperpetuum obligavit et supposuit jurisdictioni curie Aurelianensis In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras fecimus ad requisitionem dictorum Petri Danielis et mulierum omnium sigillo Aurelianensis curie roborari Datum anno Domini M ducentesimo quinquagesimo nono mense aprili