Charter Document - 04870300

Charter Document - 04870300


Charter Number: 04870300
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1256
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Carnotensis salutem in Domino Noveritis quod in nostra presentia constitutus Girardus de Carnoto miles quamdam venditionem decime bladi et avene de Juiis quam Goherius et mater et frater et sorores ejus faciunt decano et capitulo Sancte Crucis Aurelianensis pro precio triginta librarum parisiensium que de suo feodo movent voluit laudavit et concessit tamquam tertius dominus feudi et promisit se garantire dictam venditionem dictis decano et capitulo tamquam tertius dominus feudi contra omnes et singulos qui dicent se esse tertios dominos feudi Promisit autem [] In cujus rei testimonium et munimen cum sigillo dicti Girardi presentes litteras sigillari fecimus sigillo curie Carnotensis Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto die sabbati post festum beati Nicholai hiemalis