Charter Document - 04870287
Charter Number: | 04870287 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1249 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Aurelianensis salutem in Domino Noveritis quod in nostra constituti presencia Johannes de Saumeriaco miles et Philippa ejus uxor quandam terram arabilem aquam et rippariam quas habebant apud locum qui dicitur Villecoche moventes ut dicebant ex bereditate ipsius militis et quicquid ibidem habebant vendiderunt et in perpetuum penitus quitaverunt viris venerabilibus Manasse decano et capitulo Aurelianensi precio sepcies viginti librarum parisiensium de quibus se tenuerunt iidem miles et ejus uxor coram nobis pro pagatis in pecunia numerata promittentes [] Item promiserunt [] Philippus vero et Beloria liberi dictorum militis et ejus uxoris dictam venditionem spontanei concedentes promiserunt per fidem in manu nostra prestitam quod contra eam per se vel per alium non venient aliqua ratione nec venire in posterum aliquatenus attemptabunt In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigillo Aurelianensis curie ad preces partium duximus roborandas Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono mense julio