Charter Document - 04870286

Charter Document - 04870286


Charter Number: 04870286
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1249
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Gilo Dei gracia Senonensis archiepiscopus universis presentes litteras inspecturis eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra quod in nostra presentia constituta nobilis mulier Auburgis de Ulmeio Senonensis dyocesis confessa est coram nobis quod ipsa majoriam suam quam habebat ut dicebat in terra Sancte Crucis Aurelianensis in territorio de Manso Giraudi Senonensis dyocesis de patrimonio suo et de feodo capituli Aurelianensis moventem et quicquid ad majoriam pertinet videlicet vecias districta emendarum investituras bonaciones et clamores et alia singula que ad majoriam illam pertinent viris venerabilibus decano et capitulo Aurelianensibus pro centum et octoginta libris parisiensium vendidit et concessit super quibus centum octoginta libris eadem Auburgis coram nobis est confessa in pecunia numerata sibi esse totaliter satisfactum fide data promittens coram nobis quod contra venditionem ita factam per se vel per alium venire nullatenus attemptabit nec decanum et capitulum antedictos super majoria illa neque super pertinentibus ad majoriam molestabit aliquatenus nec procurabit per alium molestari immo majoriam et singula ad majoriam pertinencia decano et capitulo Aurelianensi ad usus et consuetudines Francie garentizabit contra omnes Confessa est etiam coram nobis Auburgis predicta quod empcione et vendicione majorie et ad majoriam pertinentium ita factis ipsa majoria et eorum que pertinent ad majoriam in manu M[anasse] decani Aurelianensis nomine capituli Aurelianensis se devestivit decanum et capitulum antedictos investiendo In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras ad requisicionem dicte Auburgis sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum Senonis anno Domini millesimo ducentisimo quadragesimo nono mense junio