Charter Document - 04870285

Charter Document - 04870285


Charter Number: 04870285
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1248
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Manasses decanus totumque capitulum Aurelianense salutem in Domino Noverint universi quod cum nos vendidissemus excellentissimo domino nostro Ludovico Dei gracia regi Francorum illustri mille arpenta nemoris super terram de nemoribus nostris de Trigano precio mille librarum parisiensium et dictum nemus debuisset totum deliberari infra decem annos prout in litteris domini regis plenius continetur quia dictum nemus non erat deliberatum infra dictum terminum ad hoc prefixum nos petebamus totum nemus quod remanebat adhuc deliberandum tam sectum quam secandum et dicebamus nostrum esse domina regina pro rege non consentiente Tandem inter dominam reginam et nos ita compositum est et ordinatum quod venditio facta stabit prorogato termino deliberandi nemus residuum ab instanti festo Omnium Sanctorum usque ad duos annos infra quem terminum totum nemus debet deliberari et nos habebimus trecentas libras parisiensium et fiet nobis pagamentum sequentibus terminis Parisius apud Templum videlicet in instanti festo Omnium Sanctorum centum libras in sequenti et secundo festo Omnium Sanctorum centum libras in tercio subsequenti festo Omnium Sanctorum residuas centum libras Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo octavo mense septembri