Charter Document - 04870283

Charter Document - 04870283


Charter Number: 04870283
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Promise
Date: 1248
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis magister Petrus officialis curie Senonensis in Domino salutem Noveritis universi quod in nostra presentia constituta domina Auburgis majorissa de Ulmeio confessa est coram nobis se obligasse mortuo pignori majoriam suam de Ulmeio in terra Sancte Crucis Aurelianensis et omnia ad eandem majoriam pertinentia exceptis terra de Doeleto et censivis que sunt in riparia de Juinie venerabilibus viris decano et capitulo Aurelianensibus pro centum et viginti libris parisiensium quam majoriam tenet in feodum ut dicit a decano et capitulo supradictis de patrimonio suo moventem de qua pecunia se tenuit coram nobis totaliter pro pagata Obligationem ipsam voluerunt approbaverunt et consensserunt filii ejus et heredes videlicet Reginaldus miles prior natu et Petrus armiger promittentes tam mater quam filii per fidem a singulis eorum in manu nostra prestitam quod contra istam obligationem venire nullatenus attemptabunt nec quoquomodo dictos decanum et capitulum occasione hujusmodi pignoris molestabunt nec procurabunt molestari inmo camdem obligationem sic factam eis garantisent contra omnes contra quos debent garantire Nullum etiam servicium facient capitulo pro dicto feodo dum pignus durabit inmo ab ipsius feodi servicio durante pignore remanebunt inmunes Promiserunt insuper quod pignus predictum luent infra annum postquam de luendo pignore ex parte capituli fuerint requisiti Poterunt siquidem mater et filii vel etiam filii de assenssu matris viventis vel si ipsam contigerit decessisse quandocumque voluerint predictam reddimere majoriam Promiserunt etiam mater et filii per fidei prestite vinculum supradicta omnia firmiter tenere et inviolabiliter observare In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras ad petitionem dictorum Auburgis Reginaldi et Petri sigillo Senonensis curie fecimus sigillari Actum anno Domini MCC quadragesimo septimo mense februario