Charter Document - 04870280

Charter Document - 04870280


Charter Number: 04870280
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1247
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis Aurelianensis salutem in Domino Noverint universi quod constituti coram nobis Johannes Audigeis et Hedeburgis ejus uxor vendiderunt venerabilibus viris decano et capitulo Aurelianensibus precio decem librarum parisiensium de quibus coram nobis tenuerunt se integre pro pagatis quinque arpenta et dimidium terre site apud Pervencheriam in territorio Sancte Crucis Aurelianensis fide data concedentes quod contra dictam venditionem per se vel per alios dotis aut dotalicii nomine aut alia aliqua ratione non venient in futurum imo etiam eisdem emptoribus ad usus et consuetudines Aurelianenses contra omnes legitime garantirent Hanc autem venditionem Reimbaudus filius eorumdem Johannis et Hedeburgis fide prestita voluit et laudavit promittens si le data se contra eam decetero non venturum Datum ad preces partium anno Domini MCC quadragesimo sexto mense januario