Charter Document - 04870272
Charter Number: | 04870272 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis Aurelianensis salutem in Domino Noverint universi quod constituti coram nobis Galterus de Unolio et Richeldis ejus uxor vendiderunt venerabilibus viris decano et capitulo Aurelianensibus precio undecim librarum parisiensium de quibus coram nobis tenuerunt se pro pagatis duodecim minas seminature terre et unam domum apud Unolium in dominium Sancte Crucis sitas ut dicebant fide data concedentes quod contra dictam venditionem per se vel per alios dotis nomine aut alia ratione non venirent in futurum immo eam eisdem emptoribus ad usus et consuetudines Aurelianenses legitime perpetuo garantient Actum ad preces partium anno Domini MCC quadragesimo quarto mense decembri