Charter Document - 04870269
Charter Number: | 04870269 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Aurelianensis salutem in Domino Noverint universi quod constituti coram nobis Guillermus le Marrigler et Boneventa ejus uxor quoddam vinee arpentum quod se habere dicebant apud locum qui dicitur Terrestres in censiva prioris de Semeio situm et quod a Petro Billart et Ermenjardi ejus sorore in escambio habuerant ut dicebant vendiderunt penitus et in perpetuum quitaverunt viris venerabilibus et discretis decano et capitulo Aurelianensibus pro sexdecim libris parisiensium de quibus dicti Guillelmus et ejus uxor se tenuerunt coram nobis integre pro pagatis fide data promittentes [] In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigillo Aurelianensis curie fecimus sigillari Datum anno Domini MCCXL tercio mense novembri