Charter Document - 04870268

Charter Document - 04870268


Charter Number: 04870268
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1243
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Aurelianensis salutem in Domino Noverint universi quod constituti coram nobis Radulphus Brito Aalis ejus uxor Theobaldus Maumer Acelina ejus uxor Stephanus Morelli Aales ejus uxor quicquid habebant vel habere poterant apud Unolium vendiderunt penitus et in perpetuum quitaverunt decano et capitulo Aurelianensibus pro viginti et octo libris parisiensium de quibus se tenuerunt coram nobis integre pro pagatis fide data promittentes quod contra venditionem et quitationem decetero dotalicii nomine seu etiam qualibet alia ratione per se vel per alium venire nullatenus attemptabunt immo dictam venditionem dictis decano et capitulo Aurelianensibus dicta fide ad usus et consuetudines Aurelianenses legitime garancient contra omnes In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigillo Aurelianensis curie fecimus sigillari Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tertio mense septembri