Charter Document - 04870267

Charter Document - 04870267


Charter Number: 04870267
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1243
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Aurelianensis salutem in Domino Noverint universi quod constituti coram nobis Johannes gener defuncti Raginaldi Bordier et Sebilla ejus uxor Stephanus Lormerius Johanna ejus uxor et Maria relicta Raginaldi Bertheri soror dicti Stephani vendiderunt penitus et in perpetuum quitaverunt quatuor minatas seminature terre ad mensuram Aurelianensem quam se habere dicebant apud Unolium in censiva Sancte Crucis Aurelianensis sitas pro quatuor libris parisiensium de quibus se tenuerunt coram nobis integre pro pagatis viris venerabilibus decano et capitulo Aurelianensibus et promiserunt dicti Johannes et Sebilla ejus uxor et dicti Stephanus et Johanna ipsius uxor et dicta Maria per fidem in manu nostra prestitam super hoc corporalem quod contra venditionem et quitationem istam decetero dotalicii nomine seu etiam qualibet alia ratione per se vel alium venire nullatenus attemptabunt immo dictam terram dictis decano et capitulo seu etiam ab ipsis causam habentibus dicta fide ad usus et consuetudines Aurelianenses legitime garantient contra omnes In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigillo Aurelianensis curie fecimus sigillari Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tertio [mense] septembri